Leibniz an des Bosses
Hanoverae 31 Octobr. 1707
Nuperas meas cum inclusis ad R. P. Janningium recte ad Te perlatas non dubito, et spero Te pro summa humanitate Tua et erga me benevolentia non aegre laturum, quod subinde ad Te recurro; itaque etiam rogare ausus sum, ut apud Juvenem scribam 'Ergodiôktês esse velles. Nunc rogo, ut has, quas adjeci, literas ad R. P. Orbanum curare velis, quem spero adhuc valere, et Serenissimi Electoris Confessarium agere.
Est apud Nos Seren. Dux Guelfebytanus, qui nudius tertius die ad vesperam inclinante improvisus Herrenhusam venit; eum consecutus est Cursor Vienna veniens, qui Principem Elizabetam nunc demum solemni functione sponsam Regis Caroli declaratam attulit. Cum Legatus Hispanicus simulque Ablegatus extraordinarius dona Regis ferens, ab ea in conclavi Imperatricis regnantis, quae matris vicem agebat, auditus fuisset, ajunt Hispanico sermone respondisse nativo lepore tamquam inter Hispanos ab infantia egisset. Dies itineri nondum constitutus est.
Reverendum Patrem, qui, Te praesente, mihi libellum suum dabat, rogo a me salutes. Legi eum, et visus est scriptus Latine et eleganter. Vellem acerbitas abesse posset ab his scriptis, nec video cur non possit. Fac enim adversarios moderatione non uti, erit solida laus ejus qui utetur. Caeterum Beata Virgo apud nos apologia opus non habet.
Quod superest, vale et me ama. Dabam Hanoverae 31 Octobr. 1707.