Leibniz an des Bosses

Hanoverae 2. Febr. 1706

GerhardtLatin

Cum maximo in veritatem affectu feriar, valde omnes complector, quibus illa curae est. Eoque magis laetor TE vicinum et amicum, cui amica est veritas, et mea nonnullius ad eam constituendam usus videntur.

Nos quoque Roma intelleximus inter paucos, qui comitia vestra in se vertunt, haberi et Ptolemaeum. Addebantur Alemannus et Tamburinus, quem Thyrsus Gonsales vicarium interim designarat. Ego perspecta et coram et per literas virtute et doctrina Ptolemaei laetus ac lubens gratulabor Viro insigni supremam vestrae Societatis praefecturam. Neque enim dubito praeclara privati consilia in Magistratu efficaciora fore.

Cum non pauci egregii Viri ex Vestro Ordine aliisque laudabilem operam posuerint in concilianda vetere ei nova philosophia, tecum tamen sentio quaedam desiderari adhuc, aliqua non recte exponi. Nam Honoratus Fabri (quicum aliquod mihi juveni commercium fuit), vir utique in naturae quoque cognitione plurimum versatus (quod miratus sum) nimium et tamen non satis concessit recentioribus aut asseruit Scholae. Nam arcem Peripati, quam debebat tueri maxime, nempe animas brutorum analogasque illis Entelechias, una excepta humana prodidit adversariis, dum interea exteriora quaedam propugnacula longe remota nec defensionis patientia, nempe quasdam qualitates arrhêtous, quas tanquam primitivas assumsit, velut gravitatem et tensionem, magna cura servavit, cum tamen in promtu sit salva summa peripateticae doctrinae utramque petere a motu insensibilis materiae, corporumque raritatem et densitatem (unde vis tensorum, vulgo Elastica) ad instar spongiae concipere animo, cujus spatia fluidum pervadit, quod aegre patitur consuetos sibi meatus mutari.

TE vero, Vir Eximie, cum rectum iter ingredi videam emendandae atque exponendae Philosophiae ad usum scholae, ut juventus non poenitendis principiis imbuatur, etiam atque etiam (pro ea quam mihi indulges libertate) hortari audeo, ne in re tanta Reipublicae, imo Ecclesiae desis. Et Theologiam docenti ubique sese offeret philosophia. Pro cursu philosophiae ampliore, quem nunc non patitur tempus tuum, Breviarium philosophicum condi suaderem, quale olim Eustachius a S. Paulo confecit; id auditoribus Theologiae Tuis procheirou loco foret, aliquando et in caeteros iturum.

Fateor me adolescentem etiam Scholae spinas attigisse nonnihil (praeter morem nostrorum) neque id fecisse unquam poenituit, et alioqui eo semper animo fui, ut mallem recepta emendari quam everti. Inde natae sunt mihi conciliatoriae Meditationes, quibus pro humanitate tua tantopere faves. In quibus ad usum transferendis si quae Tibi occurrunt dubitationes, conabor satisfacere aut certe ita exponere mentem meam, ut pro acerrimo judicio Tuo ipse commodius de iis constituere possis.

Et jam nunc accedo ad quaestionem quam proponis, an et quomodo conciliari possit virtus activa Creaturarum cum concursu Dei immediato ad quamvis actionem Creaturae. Nam hoc concursu admisso, vereris ne virtus activa creaturae redigatur ad meros terminos facultatis. Ego agnosco concursum Dei ita necessarium esse, ut posita quantacunque virtute creaturae, non esset secutura actio, si Deus subtraheret concursum: sentio etiam nec ipsam vim activam, imo nec facultatem nudam extituram in rebus sine concursu divino, quoniam in genere statuo, quantum in rebus est perfectionis, tantum a Deo perpetua operatione profluere. Non tamen video, quomodo hinc virtus ad facultatem nudam redigatur: nam in virtute activa arbitror esse quandam actionis atque adeo concursus ad actionem divini exigentiam (ut vestri loquuntur) quamvis resistibilem, fundatam in legibus naturae per sapientiam divinam constitutis, quae exigentia in nuda facultate non inest. Ex vi activa (quae scilicet conatum involvit) sive ex Entelechia sequitur actio, si modo accedat concursus Dei ordinarius; ex facultate vero, accedente licet eo concursu qui requiritur ad virtutem, actio non sequetur. Itaque concursus Dei, actioni creaturae necessarius, qui sufficit ad virtutem, non sufficit ad facultatem, quia scilicet virtus ipsa jam constituta fuit per anteriorem quendam Dei concursum, qualem non habuit nuda facultas.

In mea responsione aliqua Sturmio data Actis Lipsiensibus inserta, reperies demonstrationem (ut mihi videtur) Geometricis parem, quae ostendit, posita (quam statuunt Cartesiani) plenitudine rerum et uniformitate materiae, motuque solo accedente, semper aequivalentia sibi substitui, perinde ac si tantum rota perfecte uniformis circa suum axem ageretur, aut orbes concentrici ex materia perfecte similari volverentur, atque ita statum unins momenti a statu alterius momenti distingui non posse, ne ab Angelo quidem; ergo nec in phaenomenis varietas existere posset: adeoque praeter figuram, magnitudinem et motum admittendas esse formas, per quas distinctio apparentiarum in materia oriatur, quae non video unde intelligibiliter peti queant nisi ab Entelechiis.

Quae olim ad Ptolemaeum misi per Canonicum Cathedralem Hildesiensem Baronem de Reuschemberg, magna jactura boni publici immatura morte extinctum, ea nunc immersa acervo schedarum aegre reperirem, venient tamen in manus digesturo hanc molem (ut subinde facere soleo) faxoque ut videas, quanquam aliquid novi Tibi vix dabunt1.

Cum Gallus vestrae Societatis, vir doctus et ingeniosus, quaedam contra meam explicationem consensus inter animam et corpus objecerit, quod scilicet proprie non explicet ipsam unionem, respondi, consilium mihi fuisse tantum phaenomena explicare, unionem autem neque ex numero esse phaenomenorum, nec satis haberi descriptam, ut ejus interpretationem aggredi audeam. Hujus responsionis in Galliam missae apographum tibi mitto, rogoque ut aliquando remittas, quia aliud non habeo. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 2. Febr. 1706.

  1. 1Bis hierher geht der Entwurf des Briefes, derselbe ist ohne Datum.