De Volder an Leibniz. Lugd. Batav. ipsis Calend. Martii CIMIMCCIII

GerhardtLatin

Cum bibliopola quaedam mittat Lipsiam, nec ego hactenus commodiorem viam norim, qua hinc ad te quidpiam deferri possit, optimum existimavi si hac occasione usus ad te mitterem hoc exemplar opusculorum posthumorum Hugenii, quae tandem prodierunt in lucem. Admodum enim diu remorati nos sunt typothetae et praesertim chalcographi, qui tamen ne sic quidem adhibuerunt eam aut curam aut peritiam, certe non omnem eam akribeian quam desiderassemus. Sed haec et si quae plura occurrent ut spero, aequi bonique facies. Vale.

Raptissime.

Lugd. Batav.

ipsis Calendis Martii

CIMIMCCIII.