Jac. Thomasius an Leibniz
Quo die haec scribo, reddita mihi est epistola tua, nescio quam diu latens interim, cum diem illi adscribere fueris oblitus. Ego me statim, quod otium, res mihi alias insolita, faveret, contuli ad rescribendum. Illustrissimo Boineburgio cum praefatione observantiae meae, quaeso Te, a me salutem ea qua par est submissione refer. Non possum non in sinu gaudere, quoties cogito, quanta me comitate per aliquot horas, cum superiori tempore apud nos heros ille fuisset, etiam mensae admotum suae tractaverit. Causae Schurzfleischianae
tandem exitum expecto. Dignum habeo, in quem grave exemplare edatur. Becheri nihil vidi hactenus: ubi videro spatiumque percurrendi habuero, non gravabor qualecunque judicium meum in sinum tuum, hominis amicissimi, effundere. De Marii Nizolii libro Te amo: fac ut non illum tantum, sed et praefationem Tuam videamus, quae quanto est futura prolixior, tanto plures nobis ab eximio ingenio tuo gazas spondebit. Excussi subito bibliothecam meam, sed in ea parum deprehendi illorum, quae ad illam super Officiis Ciceronianis a Calcagnino motam controversiam pertinent. Habeo tamen Majoragii Reprehensionum libros duos contra Nizolium impressos Mediolani 1549 in quarto, illos videlicet, qui Nizolio illos de vera ratione philosophandi expresserunt. Ex his porro Majoragii reprehensionibus, quae mihi quidem, tametsi autor urbanum se potius haberi postulat quam mordacem, multo felle illitae videntur, intelligo post Majoragium Ciceronis defensionem quoque a Jacobo Grifolo susceptam fuisse, locus est p.215. 216. Et ecce Grifoli quoque has disputationes invenio. Adjunctae sunt illae Hieronymi Ferrarii Emendationibus in Philippicas Ciceronis, editis Lugduni (Gallorum) Anno 1562 in octavo. Ac video, illis ipsis quoque Calcagnini disquisitiones autolexei insertas esse: praefationem Majoragii in Decisiones suas, quibus Tullium a Calcagnini criminationibus liberat, habes ultimo loco inter praefationes Majoragii orationibus ejus adjectas. Decisionum ipsarum mentio in orationibus ejusdem pag. m. 200 et in praefationibus pag. 616. 658 editionis Lipsiensis Anno 1628. Haec ea sunt, quae loculos excutienti meos hac de controversia se obtulerunt. In eadem cum Nizolio sententia Ramum ejusque asseclas fuisse opinor. Certe quantum teneo memoria, malunt illi, ubi philosophicum expediendum certamen est, cum Cicerone quam cum scholis loqui. Ego nec Technica scholarum nec a vulgi usu repetita Ciceronis asperner, dummodo Lector, quid dicatur, intelligat. Intelligi autem fortasse potest aeque utrovis modo loquaris, dummodo prius quis assueverit, si non assueverit, non intelligi. Ego quidem scholasticis loquendi formulis, hoc in genere, innutritus fui magis. Sed nolo tibi praejudicare. Vale. Lips. d. 22 Nov. 1669.
- 1Diesen Brief hat Leibniz in seiner Ausgabe des Nizolius im Auszuge abdrucken lassen; er ist hier vervollständigt. Das Schreiben Leibnizens, worauf Jac. Thomasius Bezug nimmt, ist nicht vorhanden.