Leibniz an Conring

GerhardtLatin

Literas tuas accepi semper optatas, modo Tibi tam eas scribere per valetudinem ac negotia commodum, quam mihi legere gratum esset. Maximam in paucis verbis rerum vim pressisti, conabor tamen respondere etiam paucis, quantum res patietur. Stenonium Episcopum doleo nunc a physiologicis studiis averti ad theologica vel ideo quia in his facilius quam in illis habebit parem. Si quando ad Baluzium scribere lubebit, literas tuas curabo diligenter. Capucinica scripta qualia hic certe prodeunt vix tanti habentur ut quaerat quispiam quo sint loco et quousque provecta. Quaeram tamen ab ipso Stenonio data occasione, in quo styli modestiam recte laudas. Titiopolin comperi esse urbem Isauriae, sedem olim Episcopalem Archiepiscopo Seleuciae subditam; ita habet in Lexico Geographico Ferrarius ex actis opinor Conciliorum, qui addit et Titopolin appellari. Stenonius sese Episcopum Titiopolitanum et Vicarium Apostolicum appellat. Quid de Capucinica controversia sentiat, aliquando ex eo quaeram.

Respirationis usum et quomodo tam sit necessaria ad vitam, nondum satis explicatum puto. Respirationem esse causam motus cordis, nemo dicet qui vivorum animalium anatomiam attente viderit. Etiamsi vero cor ob calorem saliat, quemadmodum experimento constat, non tamen apparet unde calor in animali, et quomodo conservetur atque agat. Nam calorem a motu sanguinis atque cordis rursus derivare, esset circulum committere. Videtur ergo res reditura ad quandam fermentationem sive reactionem atque conflictum, quem quidam oriri putant ex permistione sanguinis veteris et chyli novi. De quo sententiam tuam desideraveram potius quam de quaestione an motus cordis sit a respiratione, quam non moveram, quanquam illud quaerendum restet an aër in pulmonibus aliquid sanguini conferat, an vero tantum calorem alat, quemadmodum furni chymici respiraculo indigent.

Venio ad ea quae de analysi ac demonstratione regeris. Putas me nova plane paradoxa circa hanc rem afferre, et dubitas aliquando an serio scribam. Ego vero non nisi ea dixi quae multorum annorum experientia mearumque et alienarum ratiocinationum exemplis tandem in hac re collegi, prorsus congruentia illis quae quotidie faciunt homines, etsi ipsi non semper se facere animadvertant, efficacia etiam ad inveniendum atque judicandum, neque ut aliorum quorundam methodi et praecepta solent, sterilia et ab usu et exemplis remota. Demonstratio est ratiocinatio qua propositio aliqua fit certa. Quod fit quoties ostenditur ex positis quibusdam (quae pro certis sumuntur) eam necessario sequi. Necessario inquam, id est ut contrarium implicet contradictionem, qui est verus atque unicus character impossibilitatis. Porro ut impossibili respondet necessarium, ita propositioni contradictionem implicanti respondet identica, nam ut primum impossibile in propositionibus est haec: A non est A, ita primum necessarium in propositionibus est haec: A est A. Unde solae identicae sunt indemonstrabiles, Axiomata autem omnia, quanquam plerumque ita clara ac facilia sint ut demonstratione non indigeant, sunt tamen demonstrabilia vel ideo quia demum terminis intellectis (id est substituendo definitionem in definiti locum) patet ea esse necessaria seu contrarium implicare in terminis. Et haec etiam Scholasticorum mens est. Propositiones autem identicas necessarias esse constat, sine omni terminorum intellectu sive resolutione, nam scio A esse A, quicquid demum intelligatur per A. Omnes autem propositiones quarum veritatem ex terminorum demum resolutione et intellectu patere necesse est, demonstrabiles sunt per eorum resolutionem, id est per definitionem. Hinc patet, Demonstrationem esse catenam definitionum. Nam in demonstratione alicujus propositionis non adhibentur nisi definitiones, axiomata (ad quae hoc loco postulata reduco), theoremata jam demonstrata et experimenta. Cumque theoremata rursus demonstrata esse debeant, et axiomata omnia exceptis identicis demonstrari etiam possint, patet denique omnes veritates resolvi in definitiones, propositiones identicas et experimenta (quanquam veritates pure intelligibiles experimentis non indigeant) et perfecta resolutione facta apparere, quod catena demonstrandi ab identicis propositionibus vel experimentis incipiat, in conclusionem desinat, definitionum autem interventu principia conclusioni connectantur, atque hoc sensu dixeram Demonstrationem esse catenam definitionum. Definitio autem ideae alicujus compositae in partes suas resolutio est, quemadmodum demonstratio nihil aliud quam veritatis in alias veritates jam notas resolutio est. Et solutio alicujus problematis quod in efficiendo consistit, est resolutio problematis in alia problemata faciliora sive quae jam constat esse in potestate. Haec est analysis mea, in Mathematicis aeque atque aliis scientiis probata et successura. Si quis aliam habet, mirabor si non ad hanc denique redibit, ejusve pars aut corollarium erit. Synthesis autem est quando a principiis incipiendo componimus theoremata ac problemata, quaecunque nobis offert ordo meditandi naturalis; Analysis vero est, quando conclusione aliqua data aut problemate proposito, quaerimus ejus principia quibus eam demonstremus aut solvamus. Hinc synthesis non inservit quaestionibus fortuito oblatis solvendis (nisi cum tabulae condi possunt veritatum), sed utilis tamen est ad multa egregia reperienda et in usum seponenda, ut postea aliqua quaestione fortuito oblata illis utamur. Certum enim est, qui multa sciat theoremata quae apud Euclidem, Archimedem, Apollonium aliosque habentur, compendiosius instituere Analysin, quam eum qui paucas tantum fundamentales propositiones novit, quanquam hic ipse non minus quam ille certa methodo semper scopum tandem assequi possit, si satis industriae habeat. Multa in his rebus habeo pulchra quae speciminibus etiam elegantibus illustrare possem si satis otii esset. Quando ex aliquo assumto, quod verum necne sit incertum est, incidimus tandem in veritates jam notas, non possumus inde colligere id quod assumsimus esse verum, ut recte mones, nisi inter ratiocinandum utamur meris aequationibus seu propositionibus convertibilibus et aeque late patentibus, id1 est cavendo non tantum ut praedicatum aeque late pateat ac subjectum vel contra (quod in propositionibus reciprocis contingit), sed et ut subjectum vel praedicatum unius propositionis aeque late pateat ac subjectum vel praedicatum alterius cujuscunque propositionis in eadem demonstratione occurrentis. Quod etsi tibi videatur novum commentum meum, attamen ipsa Veterum praxis ostendit, non fuisse ipsis ignoratum; satis enim sibi ab erroribus caverunt, tametsi suae analyseos regulas non satis distincte tradiderint, ut taceam eorum scripta analytica periisse. Porro aequationes hujusmodi non tantum in Mathematicis, sed et omni alia ratiocinatione locum habent, ubicunque scilicet locum habent definitiones. Sed illi qui ex Hypothesi quadam Physica sine demonstratione assumta, phaenomena nota deducunt, non possunt inde demonstrare suam hypothesin esse veram, nisi conditionem paulo ante positam observent, quod tamen non fecerunt, nec fortasse voluerunt aut potuerunt. Illud tamen fatendum est, hypothesin tanto fieri probabiliorem quanto intellectu simplicior, virtute autem ac potestate amplior est, id est quo plura phaenomena et quo paucioribus assumtis solvi possunt. Et contingere potest ut hypothesis aliqua haberi possit pro physice certa, quando scilicet omnibus omnino phaenomenis occurrentibus satisfacit, quemadmodum clavis in cryptographicis. Maxima autem (post veritatem) laus est hypotheseos, si ejus ope institui possint praedictiones, etiam de phaenomenis seu experimentis nondum tentatis; tunc enim in praxi hypothesis ejusmodi pro veritate adhiberi potest. Sed longe adhuc abest ab hac laude hypothesis Cartesiana; quemadmodum enim saepe primariis etiam Cartesianis in Gallia Belgioque objeci: nihil hactenus novi, Cartesianorum principiorum ope, in natura vel mechanicis artibus repertum est, imo nullus fere rerum egregiarum inventor fuit Cartesianus. Cartesiana autem principia voco non ea, quae Cartesio cum Democrito communia sunt, sed ejus hypothesin physicam atque elementa. Cartesium tam subito tot asseclas nactum noli mirari. Nam si a Galilaeo abeas, neminem nostro seculo reperies, qui Cartesio comparari possit et ingenio in conjectandis rerum causis et judicio in sensis animi lucide explicandis et eloquentia facili in animis hominum elegantiorum capiendis. Accedebat fama reconditioris rerum mathematicarum scientiae, quam etsi constet tantam non fuisse quantam hodie sibi persuadet Vulgus Cartesianorum, fuit tamen major quam in ullo alio illius temporis. Nam Vieta et Galilaeus obierant, cum Cartesius floreret. Praeterea tunc plerique scholasticae studiorum rationis pertaesi ad libertatem aspirabant, cum Baconus aliique animos jam praeparassent. Caeterum nec Galilaeus nec Cartesius nec Gassendus Aristotelicae doctrinae ignari erant. Gassendus certe Veteres diligentius legerat quam plerique Aristotelicorum. Mihi nemo magis Aristotelicae doctrinae ignarus esse videtur, quam ipsi Aristotelici qui vocantur. Ego Aristotelis Organon et Rhetoricam et Civilia semper admiratus sum. Zoologica a peritis aestimari intelligo. In libris octo Physicae generalis pariter ac libris de anima et Metaphysicis multa non spernenda esse puto. Sed libros de coelo ac de generatione et corruptione magni facere non possum, nec Te aliter sentire credo. Quod ais omnem illam novam philosophiam mox explosum iri a docta posteritate, minime verisimile est, si mundus ire perget qua coepit, nisi forte homines inventa fruge ad glandes et a rebus ad voces redituros putas. Quod non est metuendum nisi nova forte barbaries ingruat, quae noctem inducat rebus humanis. Formas substantiales quis neget, id est differentias essentiales corporum? Formarum ortum ex nihilo ais me tibi male alicubi tribuisse. Non memini ubi hoc faciam. Omnia fieri Mechanice in natura, id est certis legibus Mathematicis a DEO praescriptis, nescio cur inter absurdissima numeres. Ego nihil agnosco in rebus quam corpora et mentes, nec in mentibus nisi intellectum et voluntatem, nec in corporibus quatenus a mente sejunguntur nisi magnitudinem et figuram et situm et horum mutationem in partibus vel toto. Caetera dicuntur, non intelliguntur: sunt sine mente soni. Neque quicquam in rebus liquide intelligitur nisi ad haec reducatur. Fac angelum aliquem mihi velle distincte explicare naturam colorum. Nihil aget si formas et facultates crepabit, sed si pressionem quandam rectilineam fieri ostendat ad omne punctum sensibile in circuitu per corpora quaedam regulariter pervia sive diaphana propagatam, pressionisque hujus et causam et modum exacte doceat, legesque reflexionis et refractionis inde deducat, atque ita cuncta explicet ut appareat aliter ne fieri quidem posse: tum demum me doctiorem reddiderit, cum scilicet mathematicum in physica aget. Quis unquam dixit omnes rerum naturalium affectiones esse quantitates? Motus non est quantitas, imo nec figura, etsi sint quantitatis subjecta. Figura enim et motus mensurari possunt. Postulas ut vel ullam qualitatem sensibilem propriam reducam ad communes. Quid aliud agunt mathematici circa visum et auditum, ubi quantum possunt omnia ad leges mechanicas revocant? Circa odores et sapores minor adhuc dubitatio est. Porro quid verisimilius quam qualitates sensibiles omnes esse tantum qualitates tactiles pro varietate organorum varias. Tactus autem non nisi magnitudinem, motum, situm, vel figuram et varios resistentiae gradus agnoscit in corporibus. Certe in omnibus scientiis semper id contingit, ut specialia nil sint nisi communia varie complicata. Sed si nihil apud Te possunt hae considerationes, hoc unum velim cogites, nisi legibus mechanicis explicari possint physica, Deum nobis, ne si vellet quidem, posse revelare atque explicare naturam. Quid enim dicet obsecro de visu et de lumine? An lumen esse actum corporis potentia perspicui? Nihil verius, modo non nimis verum esset. Sed an inde doctiores reddemur? an explicare poterimus, cur lux reflectatur angulis iisdem quibus incidit? Cur in perspicuo densiore radius magis inflectatur ad perpendicularem, quod contra fieri debere videbatur? aliaque id genus, quorum causis intellectis intelligemus opinor naturam lucis. Horum autem causas quis nisi mechanices legibus, id est mathematica concreta sive geometria ad motum applicata, explicare speret? De singularium demonstratione non puto nos dissentire. De Metaphysicis Scholasticorum ais me benignius sensurum fuisse, si legissem. Et ego tamen de illis benignissime senseram; scripseram enim Tibi, si bene memini, me credere in illis extare multas praeclaras demonstrationes metaphysicas, dignas quae a barbarie et confusione purgarentur. Nec poteram hoc dicere nisi credi vellem legisse. Et legi vero, immoderatius etiam et cupidius quam praeceptores mei probabant, cum primum in Academiis philosophiae operam darem. Quin imo verebantur illi ne nimis adhaerescerem ad haec saxa. Vidisses me de principio individuationis, de compositione continui, de concursu Dei singularia quaedam et ut tunc etiam aliis videbatur profunda commentantem, nec postea unquam haec studia degustasse poenituit. Non ausim Tibi assentiri, cum Cartesium simulato propugnasse putas existentiam Dei et animae immortalitatem, nec video unde id conjeceris. Argumenta ejus non sunt sophistica, sed imperfecta, id est supponunt aliqua nondum ab ipso demonstrata, vera tamen et demonstrabilia, quanquam ex ejus principiis facile demonstrari non potuerint. Illud tamen certum est, pleraque ejus Metaphysica jam reperiri partim in Platone et Aristotele, partim et in Scholasticis. Rintelensem illum, amicum meum, de Deo atque anima optime sentire hactenus credidi, nec habeo cur mutem sententiam. Itaque nolim animo tuo sedere eam opinionem quam ex falsis narrationibus aliorum de viro bono atque erudito hausisse videris. An sit in brutis substantia quaedam incorporea, quam vocant animam sentientem, indagari debet experimentis, est enim res facti. Certum est tamen, ni fallor, Deum potuisse creare machinam quandam animali similem omnesque functiones aut certe plerasque quas in brutis videmus sine sensu peragentem. Contra quod in brutis sit anima sentiens, etiam pro certo asseri non potest, nisi afferantur phaenomena per machinam inexplicabilia. Certe si mihi detur simia, insidiosorum ludat quae bella latronum sive ludum scaccorum, et quidem contra hominem et cum successu, cogar fateri aliquid intus esse machina majus. Sed et ab eo tempore incipiam fieri Pythagoricus et cum Porphyrio esum animalium et tyrannidem quam in ea exercent homines, damnabo. Sed et animabus eorum de loco prospiciam post mortem, neque enim ulla substantia incorporea destrui potest. Sed de his tandem satis nunc quidem. Fui autem in his prolixior tum ut me purgarem apud Te a suspicione temerariae proclivitatis in opiniones ineptas, novitate blandientes, tum ut experirer an a Te, tanti ingenii judiciique viro, aliquid contra dici possit. Mihi contingit quod omnibus illis qui medii esse volunt, ut utrique pugnantium in adversarium nimis propensus videar. Certe quoties cum Cartesianis res est, Aristotelem extollo, ubi meretur, et veteris philosophiae Apologiam instituo,

quoniam video multos Cartesianos unum Magistrum suum legentes, quae apud alios praeclara geruntur ignorare limitesque ingenio suo imprudenter praescribere. Nec vero voces probo in pristinam philosophandi rationem liberius jactatas, nec assentior disputationi illi quam amicus quidam in vicinia vulgaverat, quod ipsi literis datis significavi. Puto enim conjungi debere utramque philosophiam, et ubi desinit vetus, incipere novam.

Tetragonismus meus edetur fortasse aliquando in Gallia, ubi demonstrationes reliqui. Non est qualem desiderant Mathematici vulgo, sed qualem desiderare debent; nam rationem inter Circulum et Quadratum uno numero explicare impossibile est, opus est ergo serie numerorum in infinitum producta, nec puto simpliciorem dari posse quam mea est.

Tuo de finibus operi moram aliquam injectam valde doleo; scio enim in hoc genere praeclara a Te dici posse. Opto, quod nuper, ut his aliisque quae affecta habes absolutis, aliquid tibi in re medica commentari adhuc et in re tantae difficultatis pariter atque utilitatis specimina laudatae tantopere analyseos edere liceat. Inprimis autem desidero, et doctrinam de usu partium recte stabiliri, pathologicam de morborum causis ac symptomatibus explicari observationibus superstructam, quod nescio an quisquam te uno accuratius possit. Sed ut haec aliaque egregia praestare posses, valetudinem Tibi firmam et diutissime productam ex animo opto. Vale faveque etc.

Hanoverae 19 Mart. 1678.

  1. 1Diese Stelle bis zu Ende des Satzes in der Abschrift des Briefes von Leibniz so abgeändert: id est cavendo non tantum ut praedicatum insit subjecto, sed etiam, ut aeque late pateat subjectum ac praedicatum et suae et alterius cujuscunque propositionis in eadem demonstratione occurrentis.