Leibniz an Jac. Thomasius

GerhardtLatin

(Im Auszuge.)

Unica, quam tibi transmitto, disputatio sua novitate id meruisse visa est. Respondens filius est D. Wilhelmi Schroeteri, Cancellarii Gothani, qui celeberrimo illi Franskio successit. Is Jenae prius studiosus, mox peregrinandi amore in Bataviam, inde Angliam delatus est, inde, si ipsi credimus, in parlamentum irrepsit. Nuper, cum patriam suam reviseret, noluit inglorius tacitusque abire, sed monimentum sui hanc disputationem relinquere constituit, sed eo eventu, ut multo fuerit consultius siluisse. Nam et in conflictu vox, et in conversatione morum elegantia defuit, sic, ut pro gloria, quam sibi promiserat, cumulatam ex hac urbe infamiam asportaret. Quin et princeps Gothanus, re comperta, ac cognito, quam in hac disputatione periculosa spargerentur, primus ursit, effecitque, ut publice confiscaretur. Ipsam sane disputationem judicio peritiorum accepi ingeniosam esse, sed sic, ut tanto minus hic auctor videatur. Imo non defuere, qui dudum cusam, et inde usque ab Anglia allatam suspicarentur, quod disputatione de Ministrissimo, thesi una, Don Louis de Haro tamquam adhuc florentis viventisque mentio fieret, qui tamen et obiit dudum, et familia, postquam filii insidiae in Regem detectae sunt, jacet proculecta. Sane corollaria novam quandam sapiunt philosophiam, qualibus plena Anglia est, et ipse, ni fallor, Kenelmus Digbaeus, cui ille hanc disputationem dicavit, ingenti opere de immortalitate animae simile quid delineavit. Reliqua disputatio Machiavellismum spirat, et videbatur in hoc uno eam respondens intellexisse. Nam quoties jus naturae divinaeque leges objiciebantur, eas ad privatorum pacta limitandas contendebat, totum jus gentium, bellique ac pacis immani hac audacia subversurus.

Demum vivus undique aut Hobbes aut Hobbesianus elucet. Cum enim utilitatem aequi matrem habeat, igitur prout illi velificabitur jus omne, stabit cadetque: cum cuilibet principum absolutum det imperium, sola suspicio principi ad supplicia jus dabit: demum quia a civili lege omnis justitia propullulat, necessario obligatio omnis ac foederum servandorum necessitas ruet inter civitates. Haec in Hobbesio saepe reprehendentem V. E. audivi. Quare cepit me quaedam de Hobbesio a V. E. quod ejus pace fiat, sciscitandi cupiditas, quis ille, an adhuc superstes, an Antagonistam nactus, an habuerit, qui in jure naturae illustrando paria fecerint subtilitate, meliora aut aequalia, si subtilitatem spectes. Unus mihi Dominus Pufendorfius notus est, qui tamen sua elementa jurisprudentiae ex Weigelii nostri Ethica Euclidea manuscripta dicitur fere tota efformasse. Jenae 2 Septemb. 1663.